Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. VII. Quibus sua sufficiunt alimentis ecclesiae non sustententur.

Item Prosper in libro de contemplatiua uita capitulo X.
Pastor ecclesiae his, quibus sua sufficiunt, non debet
aliquid erogare, quando nichil aliud sit habentibus dare
quam perdere. Nec illi, qui sua possidentes sibi dari aliquid
uolunt, sine grandi suo peccato unde pauper uicturus erat
accipiunt. De clericis quidem Spiritus sanctus dicit:
"Peccata populi mei comedunt." Sed sicut nichil habentes
proprium, non peccata, sed alimenta, quibus indigere
uidentur, accipiunt, ita possessores non alimenta, quibus
habundant, sed aliena peccata suscipiunt.
Gratian. Verum his auctoritatibus prohibentur ab ecclesia
suscipi non illi, qui quomdam fuerunt diuites, et omnia
reliquerunt, ut Petrus et Mattheus et Paulus, aut pauperibus


distribuerunt, ut Zacheus, aut ecclesiae rebus adiunxerunt, sicut
illi, qui predia sua uendentes ponebant precia ante pedes apostolorum,
ut essent illis omnia communia: sed illi, qui in domibus
parentum residentes uel sua relinquere nolentes ecclesiasticis
facultatibus pasci desiderant.
De quibus in eodem libro Prosperi [c. 10.] subinfertur:

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

409/410
Gehe zu Spalte: