C. CXIII. Ordinationes, que symoniace fiunt, diiudicantur falsae.
Ordinationes, que interueniente pretio uel precibus, uelobsequio alicui personae ea intentione inpenso, uel que
non communi consensu cleri et populi secundum canonicas
sanctiones fiunt, et ab his, ad quos consecratio
pertinet, non conprobantur, falsas esse diiudicamus,
quoniam qui taliter ordinantur non per ostium, id est per
Christum, intrant, sed, ut ipsa ueritas testatur, fures
sunt et latrones.
XIV. Pars. Gratian. Quia ergo tripliciter symonia in
hoc capitulo notatur, uidendum est, quot modis pretium in
hac heresi detur.
Hoc B. Gregorius in euangeliorum tractatu [hom. 4.
in fine] euidenter exponit, dicens: