Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. CXIV. De multiplici genere symoniacorum.

Sunt nonnulli, qui quidem nummorum premia ex ordinatione
non accipiunt, et tamen sacros ordines pro
humana gratia largiuntur, atque de ipsa largitate
laudis solummodo retributionem querunt. Hi nimirum
quod gratis accipiunt gratis non tribuunt, quia de
inpenso offitio sanctitatis nummum expetunt fauoris. Unde
bene, cum uirum iustum Propheta describeret,
ait: "Qui excutit manus suas ab omni munere."
Non enim dixit solum a munere, sed:


"ab omni munere," quia aliud est munus ab obsequio,
aliud a manu, aliud a lingua. Munus ab obsequio
est seruitus indebite inpensa. Munus a manu
pecunia est; munus a lingua fauor. Qui ergo sacros
ordines tribuit, tunc ab omni munere manus excutit, quando
in diuinis rebus non solum pecuniam nullam, sed nec
etiam humanam gratiam requirit.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

401/402
Gehe zu Spalte: