Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. CXII. Qui ab heresi ad ecclesiam redeunt, in quo inueniuntur ordine ex beneficio perseuerent.

Omnis cuiuslibet ordinis clericus, qui catholicam deserens
unitatem, hereticae uel scismaticae coniunctionis
contagione se maculauerit, si ad ecclesiam redierit cum legitima
satisfactione et erroris sui dampnatione, hoc in magno
beneficio habeat, si, adempta spe omnis promotionis,
in quo inuenitur ordine permaneat.
Gratian. De his autem, qui ordinantur symoniace a non
symoniacis (utpote illi, qui data pecunia archidiacono uel consiliariis
episcopi, episcopo ignorante, hoc efficiunt, ut de manu
eius sacros ordines accipiant) scribit Gregorius VII.:
[lib. 6. Reg. in Synodo Romae habita, A. D. 1078. die
19. Nou. cap. 5.]

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

401/402
Gehe zu Spalte: