Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | | Dokument vor >

C. CXI. De his qui inuiti ad hereticorum ordinationem trahuntur.

Constat multos uim passos atque inuitos attractos,
repugnantesque ab hereticis ordinatos; sed huiusmodi aliquis,
si post talem ordinationem non interfuit, cum illi conficerent
sacramenta, si communioni eorum participatus non
est, si statim discedentibus illis pessimo conciliabulo
eorum abrenunciauit et ad ecclesiam rediit, iste talis
potest habere colorem aliquem excusationis. Ceterum, qui
post mensem aut amplius redierunt, cum se considerent
ab hereticis ordinatos, certe qui nichil ab eis acceperunt,
rei sunt usurpatae dignitatis.
Gratian. Tales plerumque ex intuitu pietatis reformat
catholicae manus inpositio cum satisfactione et medicina penitentiae;
sed dampnationem symoniacorum et eorum, qui eis
consenserunt, legimus, medicinam uero autenticam ex hac
heresi nominatim non legimus, nisi quod, sicut usurpatum
est in Nouacianis uel Donatistis, minoribus utique hereticis,
non canonice, sed ex intuitu pietatis, ita etiam ex his posse
fieri colligimus, ideo etiam, quia aliorsum per omnia orthodoxam


habent fidem, nisi quod Spiritum sanctum credunt esse
uenalem. Et, ut ait B. Augustinus heretici cum redierint
qua parte se sciderint ab ecclesia, curentur, qua uero
parte adheserint, cognoscantur.
Hinc et Leo scribit Ianuario Episcopo:
[Aquilegiensi, epist. III.]

< Dokument zurück | | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

401/402