Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XCVIII. Sacramenta quamuis obsint indigne tractantibus, prosunt tamen per eos digne sumentibus.

Per Ysaiam dicit Dominus: "Facinorosus, qui
sacrificat mihi uitulum, quasi canem occidat, et qui


coquit similaginem, quasi sanguinem porcinum,
et qui offert thus in memoriam, quasi blasphemus."
§. 1. Quilibet ubilibet offert sacrificium tali corde
uel factis, ut hoc mereatur audire, perniciem sibi infert,
non illis bonis, qui accipiunt ab eis eadem sacramenta,
qui secundum prophetam Ezechielem gemunt et merent
peccata et iniquitates, que fiunt medio eorum,
quamuis non se inde corporaliter separent. Infra:
§. 2. Sacrificia inpiorum eis oberunt, qui offerunt
inpie. Nam unum atque idem sacrificium est propter nomen
Domini, quod ibi inuocatur, et semper est sanctum,
et tale cuique fit, quali corde ad accipiendum accesserit.
"Qui enim manducat et bibit indigne, iudicium sibi manducat
et bibit;" non aliis sed sibi. Infra: §. 3. Hoc
pene in omnibus talibus questionibus intelligendum admonemus,
quia scilicet omnia sacramenta, cum obsint
indigne tractantibus, prosunt tamen per eos digne sumentibus.
Infra: §. 4. Spiritus sanctus in ecclesiae preposito
uel ministro sic inest, ut, si fictus non est, operetur
per eum, et eius mercedem in salutem sempiternam
et eorum regenerationem uel edificationem, qui per eum
siue consecrantur siue euangelizantur. Si autem fictus est,
quoniam uerissime scriptum est: "Spiritus sanctus
disciplinae effugiet fictum," desit quidem
saluti eius, et auferat se a cogitationibus eius, que
sunt sine intellectu, ministerium tamen eius non deserat,
quo per eum salutem operatur aliorum.
Gratian. Constat ergo, ut Innocentius ait, de ceteris
hereticis, ordinatos a symoniacis per prauam manus inpositionem
symoniacis uulneratum habere caput. §. 1. Sed obicitur, quod
in ordinatione symoniacorum hoc solum reprehensibile inueniatur,
quod gratia Spiritus sancti sub pretio redigi putetur, aliorsum
autem in omnibus integra forma sacramentorum seruetur. Cum
ergo illicita sacramenti usurpatio per penitentiam correcta
fuerit, ut gratia Spiritus sancti gratuita et non uenalis existimetur,
integer debet adesse unctionis effectus; imo etiam, si non sequatur
penitentia, licet symoniace, tamen reuera consecratus reputetur,
sicut illi, qui quondam nonnisi; pretio dato, ad sacri baptismatis
regenerationem nec ad sanctae communionis participationem
admittebantur, licet symoniace, tamen non ideo minus baptizati,
uel sacrae communionis participes reputati sunt. Sed hoc tantum
sacris canonibus constitutum est, ne de cetero sacramenta Christi
symoniace distribuantur.


Unde Gelasius: [ad Episcopos per Lucaniam, epist. I.,
cap. 7.]

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

395/396
Gehe zu Spalte: