Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XCIX. A baptizandis uel consignandis pretia non exigantur.

Baptizandis consignandisque fidelibus sacerdotes pretia
nulla prefigant, nec illationibus quibuslibet
inpositis exagitare cupiant renascentes, quoniam quod
gratis accepimus gratis dare mandamur. Et ideo nichil
a predictis prorsus exigere moliantur, quo uel paupertate
cogente deterriti, uel indignatione reuocati redemptionis
suae causas iure despiciant, certum habentes, quod qui
prohibita deprehensi fuerint admisisse, uel commissa non
potius sua sponte correxerint, periculum subeant
proprii honoris.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

397/398
Gehe zu Spalte: