Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XCVII. Qui recedit ab ecclesia, nec baptisma, nec uim dandi amittit.

Quod quidam dicunt, baptisma, quod accepit, non
amittit qui recedit ab ecclesia, ius tamen dandi,
quod accepit, amittit, multis modis aparet frustra et inaniter
dici. §. 1. Primo, quia nulla ostenditur causa, cur ille,
qui ipsum baptismum amittere non potest, ius dandi
amittere possit. Utrumque enim sacramentum
est, et quadam consecratione homini datur utrumque,
illud, cum baptizatur, illud, cum ordinatur; ideo
non licet a catholico utrumque iterari. §. 2. Nam
si quando ex ipsa parte uenientes etiam prepositi
pro bono pacis, correcto scismatis errore, suscepti sunt,
etsi uisum est opus esse, ut eadem offitia gererent, que agebant,
non sunt rursus ordinandi, sed sicut baptismus
in eis, ita ordinatio mansit integra, quia in precisione
fuerat uicium (quod unitate pacis est correctum), non in
sacramentis, que ubicumque sunt ipsa sunt. Et cum
ipsi expedire uidetur ecclesiae, ut prepositi
eorum, uenientes ad catholicam societatem, honores
suos ibi non administrent, non eis tamen ipsa ordinationis
sacramenta detrahuntur sed manent super eos.
Ideoque non eis manus inponitur, ne non homini,
sed ipsi sacramento fiat iniuria. §. 3. Sicut autem
in baptismo est quod per eos dari possit, sic in
ordinatione ius dandi est; utrumque ad perniciem
suam, quamdiu karitatem non habent unitatis; sed tamen
aliud est non habere, aliud perniciose habere, aliud
salubriter habere. Quicquid non habetur dandum est,
cum opus est dari, quod uero perniciose habetur, per
correctionem depulsa pernicie agendum est, ut
salubriter habeatur. Quod si laicus alicui
pereunti necessitate conpulsus baptisma dederit,
quod, cum ipse acciperet, quomodo dandum esset
addidicit, nescio, an quisquam dixerit pie esse repetendum.
Nulla enim necessitate cogente si fiat, alieni muneris
usurpatio est. Si autem necessitas urgeat aut nullam,
aut ueniale delictum est. Sed si nulla necessitate
usurpetur, et a quolibet cuilibet detur, quod datum fuerit
non potest dici non datum, quamuis recte dici possit illicite


datum. Illiciti ergo usurpationem corrigit reminiscentis
et penitentis affectus. Quod si non correxerit, manebit
ad penam usurpatoris quod datum est, uel eius, qui illicite
dedit, uel eius, qui illicite accepit: non tamen pro
non dato habebitur §. 4. Si enim aliqui furtim
et extraordinarie, non in monetis publicis, aurum uel
argentum percutiendo signauerint, cum fuerit deprehensum,
nonne illis punitis uel indulgentia liberatis cognitum
regale signum thesauris regalibus cogeretur.
Et paulo post: §. 5. Si forte miliciae caracterem
in corpore suo non militans pauidus exhorruerit, et ad
clementiam inperatoris confugerit, et inpetrata uenia
militare iam ceperit, numquid homine liberato atque correcto
caracter ille repetitur, ac non potius agnitus approbatur?
An forte minus habent sacramenta Christiana
quam corporalis hec nota, cum uideamus, nec apostatas
carere baptismo, quibus utique per penitentiam redeuntibus
non restituitur, et ideo amitti non posse iudicatur? §. 6.
De his, qui ab ecclesiae catholicae unitate separati
sunt, nulla iam questio est, quin habeant, et
dare possint, sed perniciose habeant, pernicioseque
tradant, quia extra uinculum pacis sunt. §. 7.
Neutri sacramento iniuria facienda est. §. 8. Sicut non
recte habet qui ab unitate discedit, sed tamen
habet, et ideo redeunti non redditur, sic etiam
non recte dat qui ab unitate discedit, sed dat tamen, et
ideo quod ab eo accepit uenienti ad unitatem non iteratur.
Infra: §. 1. Sicut redeunti non redditur quod
et foris habebat, sic uenienti repetendum non est quod
foris acceperat. Unde consequenter intelligitur
peruersitatem hominum esse corrigendam, sanctitatem autem
sacramentorum in nullo peruerso esse uiolandam. Constat
enim, eam in peruersis hominibus et sceleratis, siue in
eis, qui intus sunt, siue in eis, qui foris, inpollutam
atque inuiolabilem permanere, et quod dicuntur
eam mali polluere, quantum in ipsis est dicuntur,
cum illa inpolluta permaneant; sed in bonis
permanent ad premium, in malis permanent ad iudicium.
Infra: §. 10. Quomodo catholici non clarificant
Dominum, qui sacramenta eius tam debita ueneratione
prosecuntur, ut, etiam si ab indignis tractata
fuerint, illi sua peruersitate dampnatis, illa intemerata
sanctitate permanere demonstrantur?


XII. Pars. Gratian. Ex his uerbis Augustini
constat, in omnibus tam apostatis quam hereticis uel dampnatis
permanere Christi sacramenta uera, quantum ad se, et sancta,
et nisi penitentia uel indulgentia subuentum fuerit, ad dampnationem
usurpatoris peruenient, uel habentis, uel dantis, uel accipientis.
Quid ergo prodest, quod uera et sancta sunt, cum usurpatores
suos eque perimant, ac si essent mala et noxia?
Crassus aurum sitiuit, aurum bibit; eque periit uero
auro, sicut uero ueneno. §. 1. Item aurum eque uerum est
in arca furis, sicut in thesauris regis. Sed a fure, quia
illicite habetur, illicite datur uel accipitur; a rege autem
licite habetur, datur et accipitur; ideo ipse fur
et communicator furti (nisi forte de conscientia furti se purgauerit),
ut perhibet Gelasius ad Anastasium inperatorem,
uterque iuste et digne dampnabitur. §. 2. Opponitur autem
huic sententiae Augustini: potestas dandi baptismum, et ius
consecrandi dominicum corpus, et largiendi sacros ordines, plurimum
inter se differunt. Suspenso enim uel deposito sacerdote,
nulla ei relinquitur potestas sacrificandi. Sacramentum tamen
baptismi non solum a sacerdote deposito uel laico catholico, uerum
etiam ab heretico uel pagano si ministratum fuerit, nulla
reiteratione uiolabitur; nulla autem ratio sinit, ut inter sacerdotes
habeantur, qui de manibus laici uel pagani oleum sacrae
(imo execrandae) unctionis assumunt. Non ergo consequenter
colligitur, ut, si recedentibus a fide ius baptizandi relinquitur,
potestas etiam distribuendi sacros ordines eis relinquatur, quamuis
utrumque consecratione proueniat. Degradatus enim
episcopus potestatem largiendi sacros ordines non habet, facultatem
baptizandi tamen non amisit. §. 3. Sed ne Augustinum
in hac sententia penitus reprobemus, intelligamus aliud esse potestatem
distribuendi sacros ordines, aliud esse executionem
illius potestatis. Qui intra unitatem catholica ecclesiae
constituti sacerdotalem uel episcopalem unctionem accipiunt,
offitium et executionem sui offitii ex consecratione adipiscuntur.
Recedentes uero ab integritate fidei, potestatem acceptam
sacramento tenus retinent, effectu suae potestatis penitus priuantur,
sicut coniugati ab inuicem discedentes coniugium semel
initum non dissoluunt, ab opere tamen coniugali inueniuntur
alieni. §. 4. De his ergo, qui accepta sacerdotali potestate ab
unitate catholicae ecclesiae recedunt, loquitur Augustinus, non de
illis, qui in scismate uel heresi positi sacerdotalem unctionem
accipiunt; alioquin esset contrarius Calcedonensi concilio,
in quo ordinati a symoniacis in nullo proficere iudicantur,
et Innocentio, qui ordinatos a ceteris heretici per prauam
manus inpositionem solam dampnationem et uulnus capitis assecutos
testatur. §. 5. Quamuis possit generaliter dici, sacramenta,
que apud hereticos non aliter quam in ecclesia Dei
celebrantur, uera et rata esse quantum ad se, falsa uero et inania
quantum ad effectum, et in his, a quibus male tractantur,
et in illis, a quibus male suscipiuntur. Nec mirum, ipsa enim
salus nostra bucellam Iudae dedit; statim cum bucella non
bonus, sed malignus spiritus intrauit: quare? non quia bonus non
daret bonum, sed quia malus male accepit bonum; sicque bonum
effectum bonum non habuit, quia ubi illud faceret non inuenit.
§. 6. Item Dominus in patria sua presens et uerus affuit; non
per malum ministrum, sed per semet ipsum nichil potuit,


quia fidem non inuenit; pro perfidia aliorum non caruit sua
ueritate, sed effectus boni uirtute. §. 7. Quod ut plane in
omnibus sacramentis ostenderet, bis est transfiguratus, cum
esset in carne. In una transfiguratione sicut sol aparuit
mirabilis ut fides credentium augeretur ad contemplandam
celestem gloriam super se eleuatam. In altera ut peregrinus
et incognoscibilis de se dubitantibus ire se longius finxit, et,
ne agnosceretur, eorum oculos tenuit: ad quid aliud, nisi ut, quia
per fidem non erat in cordibus eorum, longius se ab iis recedere
ostenderet, et quia ipsum non credebant esse quod erat,
uiderent etiam eum alium quam erat? Ecce in utraque
uisione sua erat praesenti et ueritas: sed in una exercebatur
fides, ut magis crederent quam credebant, in altera tenebatur
incredulitas, ne etiam agnoscerent quod uidebant. Sacramentum
ergo corporis et sanguinis sui aliis est ad salutem, aliis ad
iudicium. Fides etiam, quamuis sit uera, tamen sine operibus
mortua est. Sic et omnes decem uirgines equaliter erant
uirgines, sed ex his erant quinque fatuae et quinque prudentes.
Equa erat uirginitatis ueritas, sed pro eiusdem uirginitatis
intentione non omnibus equa meriti identitas. Sic etiam est
es sonans aut cymbalum tinniens martirium uel elemosina,
quam nescit karitas. Si uero cecus ceco lucernae
ministret ueritatem, neuter tamen ideo magis suam illuminat
cecitatem. Sic et malus ministrat malo uera sacramenta, sed
non ideo dona spiritualia, quia malis eorum meritis Spiritus
sanctus inpeditur, ne in eis quod suum est operetur. Unde
Innocentius, cum hereticorum baptisma concedat esse ratum, non
tamen ex illo baptismate concedit haberi Spiritum sanctum.
Et Leo hos, qui formam baptismatis acceperunt, non sinit
rebaptizari, sed iubet Spiritum sanctum, quem ab hereticis nemo
accepit, per eius inuocationem et manus inpositionem a
catholicis sacerdotibus consequi. Sciendum uero est, quod
sacramenta hereticorum dicuntur irrita, uel etiam dampnanda,
falsa et inania, non quantum ad se, cum sint sancta et uera
etiam ab heretico celebrata, sed quia, cum illicite dantibus
perfidis sint ad iudicium, illicite ab eis accipientibus non conferunt
Spiritum sanctum. Irrita et non uera dicuntur, quia quod
promittunt et conferre creduntur non tribuunt, et ideo dampnanda,
ut ea dari uel recipi ab hereticis non approbetur sed
interdicatur. Non enim quantum ad se polluta sunt, quamuis ab
hereticis pollui dicantur. Unde Gregorius communionem
Arii uocat execrationem, et Innocentius uocat Bonosi ordinationem
dampnationem, non quod ita in se sint, sed quia male
dantibus uel accipientibus id efficiunt. Sic etiam Ieronimus
in Osee sacrificia eorum panem luctus uocat
non quantum ad se, sed quantum ad effectum, quod ipsemet
ostendit, subiungens: "Quicumque comederint ex eo,
contaminabuntur, quia sibi ad iudicium sument."
Hinc etiam Augustinus in libro II. contra epistolam Parmeniani:
[cap. 5.]

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

393/394
Gehe zu Spalte: