C. LVI. Inutilia sunt dona, que preter ecclesiae unitatem habentur.
Idem. [tractatu XIII. ad c. 3. Iohannis]Teneamus, unitatem fratres mei. Preter unitatem et
qui facit miraculum nichil est; in unitate erat populus
Israel, et non faciebat miracula; preter unitatem erant
magi Pharaonis, et faciebant similia Moysi. Populus
Israel, ut dixi, non faciebat miracula. Qui erant saluandi
apud Deum, qui faciebant miracula, an qui
non faciebant? Petrus apostolus resuscitauit mortuum.
Symon magus fecit multa. Erant quidam Christiani,
qui non poterant facere quod faciebat Petrus, nec quod
faciebat Symon. Sed inde gaudebant? quia nomina
eorum scripta erant in celo.