Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. LV. Extra ecclesiam baptizati si ad ecclesiam non redierint perniciem sibi accumulant.

Firmissime tene et nullatenus dubites, extra ecclesiam
baptizatis, si ad ecclesiam non redierint, baptismo cumulari
perniciem. Tantum enim ualet ecclesiasticae societatis
communio ad salutem, ut baptismo non saluetur cui ibi
non datur, ubi oportet ut detur.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

379/380
Gehe zu Spalte: