Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. LIV. Dum uerbum accedit ad elementum, fit sacramentum.

Detrahe uerbum, quid est aqua nisi aqua?
accedit uerbum ad elementum, et fit sacramentum. §. 1.
Unde ista tanta uirtus aquae, ut corpus tangat et cor abluat,
nisi faciente uerbo? non quia dicitur, sed quia creditur.
Nam et in ipso uerbo aliud est sonus transiens, aliud uirtus
manens.
Gratian. De his etiam, qui in heresi uel scismate baptizantur,
scribit Augustinus, ad Petrum Diaconum, [c. 36.] dicens:

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

379/380
Gehe zu Spalte: