Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. LVII. Baptisma semel traditum non est reiterandum.

Item Leo ad Nicetem Episcopum. [epist. LXXVII. al.
LXIX. c. 7.]
Hanc regulam seruandam in omnibus ecclesiis
predicamus, ut lauacrum semel initum nulla iteracione
uioletur, dicente Apostolo: "Unus Deus, una fides,
unum baptisma," cuius ablutio nulla reiteracione uiolanda


est, sed, sola sanctificatio Spiritus inuocanda,
ut quod ab hereticis nemo accipit a catholicis
sacerdotibus consequatur.
X. Pars. Gratian. Nemo in heresi uel scismate constitutus
intelligendus est. Ceterum, si cum fidei integritate et
animi puritate de manu hereticorum aliquis in forma ecclesiae
baptisma acceperit, tunc inpletur illud Augustini: "Per
lapideum canalem aqua transit ad areolas." Et iterum:
"Spiritualis uirtus sacramenti, etc."

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

379/380
Gehe zu Spalte: