Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XXXVIII. Sacramenta mali habere possunt, licet uirtutem

Spiritus sancti habere non possint.
Idem. [lib. III. cap. 16.]
Multae autem operationes sunt Spiritus sancti, quas
idem Apostolus cum quodam loco commemorasset,
ita conclusit: "Omnia autem hec operatur unus
atque idem Spiritus, diuidens propria unicuique prout
uult." Cum ergo aliud sit sacramentum, quod habere etiam
Symon magus potuit, aliud prophetia, que in malis etiam
hominibus fieri solet, ut in Saul, aliud operatio eiusdem
Spiritus, quam nisi boni habere non possunt, id est
karitas; quodlibet heretici et scismatici accipiant
"karitas, que operit multitudinem peccatorum," proprium
donum est catholicae unitatis et pacis, nec eius
donum in omnibus, quia nec omnes sunt eius.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

373/374
Gehe zu Spalte: