Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XXXIX. Licet sacramenta mali ministrent, remissionem peccatorum non prestant.

Idem. [eodem libro, c. 18.]
Remissionem peccatorum auari non dant, que
per orationem, id est per columbae gemitum,
datur, quicumque baptizet, si ad eius pacem illi pertinent,
quibus datur. Non enim raptoribus et feneratoribus
dicit Dominus: "Si cui dimiseritis peccata, dimittuntur
illi; si cui tenueritis, tenebuntur." Foris quidem nec
ligari aliquis potest, nec solui, ubi non sit qui alium
ligare possit, an soluere sed soluitur qui cum columba


fecerit pacem, et ligatur qui cum columba non habet pacem,
siue aperte foris sit, siue intus esse uideatur.
Gratian. Si ergo sacramenta in modum lucis ab inmundis
coinquinari non possunt, si in morem puri fluuii per lapideos
canales ad fertiles areolas perueniunt, patet quod symoniaci sacramentum
unctionis sibi quidem inutiliter et perniciose habent, aliis
autem utiliter et salubriter eandem unctionem administrant. Sicut
ergo sunt uera sacramenta hereticorum quantum ad formam, ita
sunt uera et non inania quantum ad effectum.
VI. Pars. Sed notandum est, quod sacramentorum
alia sunt dignitatis, alia necessitatis. Quia enim necessitas
non habet legem, sed ipsa sibi facit legem, illa sacramenta, que
saluti sunt necessaria, quia iterari non possunt, cum sint uera,
auferri uel amitti non debent, sed cum penitentia rata esse permittuntur.
Illa uero sacramenta, que sunt dignitatis, nisi digne
fuerint administrata ita ut digni digne a dignis prouehantur,
dignitates esse desinunt, non ut minuatur ueritas sacramenti,
sed ut cesset offitium administrandi, uel loco, uel tempore, uel
promotione.
Loco, ut ait Leo: [ad Rusticum Narbonensem Episcopum
epistola XC. al XCII. cap. I.]

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

373/374
Gehe zu Spalte: