Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XXXVII. Hominum malitia sacramenta non profanat.

Idem in libro de baptismo. [contra Donatistas,
l. VI. c. 44.]
Nonne Sodomitae ethnici erant, id est gentiles? Peiores


ergo Iudei, quibus Dominus dicit: "Tollerabilius erit
Sodomis in die iudicii quam uobis," et quibus Propheta
dixit: "Iustificastis Sodomam," id est, conparatione
uestra iusta facta est. Numquid tamen ideo sacramenta
diuina, que apud Iudeos talia erant, quales et
ipsi erant? que Dominus quoque ipse suscepit, et ad ea
celebranda leprosos, quos mundauerat, misit, et ea
Zachariae ministranti angelus astitit, eumque in templo
sacrificantem exauditum esse nuntiauit. Hec eadem sacramenta
et in bonis hominibus illius temporis erant, et in malis
peioribus quam sint ethnici, quandoquidem in malicia Sodomitis
prelati sunt, et tamen illa sacramenta in utrisque erant
integra et diuina. Nam et ipsi gentiles, si quid diuinum
et rectum in doctrinis suis habere potuerunt, non inprobauerunt
sancti nostri, quamuis illi per suas supersticiones,
et ydololatriam, et superbiam, ceterosque perditos
mores detestandi essent, et, nisi corrigerentur, diuino
iudicio puniendi.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

371/372
Gehe zu Spalte: