Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XXIX. Symoniacorum sacramenta effectu gratiae carent.

Sicut eunuchus fuit, qui Ioseph conparauit, ita qui
gratiam mercatur, uiuum semen non habet siccis genitalibus.
Sic quoque ignis sacrificii, qui per septuaginta annos
Babilonicae captiuitatis sub aqua uixerat, extinctus est,
Antiocho Iasoni uendente sacerdotium, quod significauit
ignem Spiritus sancti non lucere in symoniacis sacramentis.
Gratian. Quid in his similitudinibus B. Augustinus notare
uoluit, nisi quia sacramenta symoniacorum (sicut et ceterorum
hereticorum) licet sint uera quantum ad formam, inania tamen et
falsa sunt quantum ad effectum, cum non possint in cordibus
hominum gignere uel accendere celestem gratiam?
V. Pars. §. 1. Sed obicitur illud Augustini contra hereticos:
[tractatu V. super euangelium Iohannis]

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

371/372
Gehe zu Spalte: