Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XXVIII. Pastor symoniacus nullam ouibus prebet medelam.

Idem Theodorico et Theoberto Regibus Francorum.
[libro VII., ep. 114.]
Fertur symoniaca heresis (que prima contra Dei
ecclesiam diabolica subplantatione subrepsit, et in ipso
ortu suo zelo apostolicae ultionis percussa atque dampnata
est) in regni uestri finibus dominari, cum in sacerdotibus
fides sit eligenda cum uita. Si enim uita deest,
fides meritum non habet, B. Iacobo attestante, qui ait:
"Fides sine operibus mortua est." Que enim opera esse
ualeant sacerdotis, qui honores tanti sacramenti conuincitur
obtinere per premium? Et post pauca: §. 1. Hinc
igitur non solum in ordinatoris et ordinati anima letale
uulnus infigitur, uerum etiam excellentiae uestrae regimen
episcoporum uestrorum culpa (quorum magis
intercessionibus iuuari debuerat) pregrauatur. Si enim is
dignus sacerdotio creditur, cui non actionis merita, sed
premiorum copia suffragatur, restat, ut nichil sibi in
ecclesiasticis honoribus grauitas, nichil sibi defendat
industria, sed totum auri profanus amor obtineat. Et, dum
uitia honor remunerat, in locum ultoris is fortasse,
qui fuerat ulciscendus, adducitur, atque hinc sacerdotes
non proficere, sed perire potius iudicantur.
Vulnerato namque pastore quis curandis ouibus adhibet
medicinam? aut quomodo populum orationis
clipeo tueatur, qui iaculis hostium se feriendum exponit?
aut qualem fructum de se producturus est,
cuius graui peste radix infecta est? Maior ergo metuenda
est locis illis calamitas, ubi tales intercessores ad locum


regiminis adducuntur, qui Dei in se magis iracundiam
prouocent, quam per semetipsos placare debuerant.
Gratian. Cum ergo secundum Leonem symonia non bono
peragatur exitu, secundum Gregorium nullum boni operis sequatur
edificium, nec est putanda elemosina, que ex
precio symoniae erogatur pauperibus, uulnerato pastore
medicina non adhibetur curandis ouibus, de infecta radice
fructus non producitur, maior etiam calamitas in futuro
metuitur, de tam sinistro principio quis felix exitus
speratur?
Hinc Augustinus ait:

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

369/370
Gehe zu Spalte: