Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XXVII. Non potest fieri elemosina ex pecunia symoniace adquisita.

Idem Siagrio Episcopo. [lib. VII. epist. 110.]
Non est putanda elemosina, si pauperibus dispensetur
quod ex illicitis rebus adquiritur, quia qui hac
intentione male accipit, ut bene dispenset, grauatur
potius quam iuuetur. §. 1. Unde etiam certum
est, quia etsi monasteria uel xenodochia uel quid
aliud ex pecunia, que pro sacris ordinibus datur, construantur,
non proficit mercedi. §. 2. Ne ergo sub
obtentu elemosinae cum peccato aliquid studeamus accipere,
prohibet scriptura, dicens: "Hostiae inpiorum
abhominabiles sunt, que offeruntur ex scelere." Quicquid
enim in Dei sacrificio ex scelere offertur, omnipotentis
Dei non placat iracundiam, sed irritat. Hinc
rursus scriptum est: "Honora Dominum de tuis iustis
laboribus." Qui ergo male tollit, ut quasi bene prebeat,
constat sine dubio, quia Dominum non honorat. Hinc quoque


per Salomonem dicitur: "Qui offert sacrificium de
substantia pauperis, ac si uictimet filium in conspectu
patris." Quantus autem dolor sit patris, perpendamus,
si in eius conspectu filius uictimetur, et hinc
facile cognoscitur, quantus apud Deum dolor exasperatur,
quando ei sacrificium ex rapina tribuitur. Nimis
ergo declinandum est, sub obtentu elemosinae peccata
symoniacae hereseos perpetrare. Nam aliud est propter
peccata elemosinas facere, aliud propter elemosinas peccata
committere. Et post pauca: §. 3. Quisquis igitur
sacerdotium non ad elationis pompam, sed ad utilitatem
adipisci desiderat, prius uires suas cum eo, quod est
subiturus, onere metiatur, ut si est inpar abstineat, et
ad id cum metu etiam, cui se sufficere existimat, accedat.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

369/370
Gehe zu Spalte: