Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XXX. Siue bonus, siue malus sit minister, per utrumque Deus effectum gratiae confert.

Si fuerit iustus minister, conputo eum cum Paulo,
qui gloriam suam non querit, dicens: "Ego plantaui,
Apollo rigauit, Deus autem incrementum dedit." Qui
uero superbus fuerit minister cum zabulo conputatur,
sed non contaminatur donum Christi, quia per illum
purus fluuius transit, et uenit ad fertilem terram. Scio,
quia lapis ex aqua fructum ferre non potest, et per
lapideos canales transit aqua ad areolas, in canali lapideo
nichil generat; sed ortus plurimum fructum affert.
Spiritualis enim uirtus sacramenti ut lux pura
ab illuminandis excipitur; sed per inmundos transiens
non coinquinatur.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

371/372
Gehe zu Spalte: