Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XXIII. Mali prophetae, non boni prophetiam uendebant.

"Duces," inquit, "eius in muneribus iudicabant, sacerdotes
eius in mercede respondebant, et prophetae
eius in pecunia diuinabant, et super Dominum requiescebant,
dicentes: Nonne Dominus est in nobis? non uenient super
nos mala. Idcirco propter uos Sion quasi ager arabitur
et Ierusalem ut custodia pomerii erit." Nemo ambigat
Ierusalem propter scelera, que in hoc capitulo leguntur
fuisse subuersam. Et paulo post: §. 1. Poterat
Petrus Symoni mago uendere quod petebat; imo poterat
simulare uendentem, (Spiritus enim sanctus nec uendi
nec emi potest); sed oblatam pecuniam cum offerente
dampnauit. §. 2. Nec moueat quemquam illud, quod
in primo libro Regnorum legimus, Saulem uolentem ire
ad Samuelem dixisse puero suo, ad eum se ire non posse,
"quia precium, non est in manu mea," et adiecit: "quarta
pars sicli in manu mea est, hanc dabo uiro Dei, et
adnunciabit uiam nostram." Non enim scriptum est,
quod Samuel acceperit, aut quod illi obtulerint, quin potius
pascuntur a propheta. Sed fac eum accepisse: stipes
magis estimandae sunt tabernaculi quam munera
prophetae. Siclus enim uiginti obolos habet. Quarta pars
ergo sicli quinque sunt oboli. Nostri igitur sacerdotes,
si uolunt uendere prophetiam, et columbam in
cathedris suis proponere, quas Dominus flagello subuertit,
quinque tantum obolorum sint mercede contenti,
qui utinam non precium uillarum, sed quinque obolos
acciperent. §. 3. Hoc ipsum sonat in tercio Regnorum
libro, de uxore Ieroboam ad hominem Dei, pergente,
que non nisi decem panes obtulit et crustulam
et uas mellis. Hec magis in sumptus
prophetae reputanda sunt quam munera prophetiae,
licet potuerint hi, qui ad ariolos ire consueuerant
ex mala eorum consuetudine id ipsum existimasse
de prophetis, et uoluisse sanctis uiris offerre


quod diuinis offerre consueuerant. §. 4. Unde in
quarto libro Regum legitur: "quod Eliseus uenit
Damascum, et Benadad rex Siriae egrotabat, nunciaueruntque
ei, dicentes: Venit uir Dei huc, ait rex ad
Azahel: Tolle tecum munera, et uade in occursum uiri
Dei, et consule Dominum per eum, dicens, si euadere de
hac infirmitate potero. Iuit ergo Azahel in occursum eius,
habens secum munera, et omnia bona Damasci, onera quadraginta
camelorum." Sed non sunt credendi accepisse,
sicut de eodem Eliseo legitur, quod Naaman mundatus
a lepra obtulit ei munera, dicens: "Obsecro, ut
accipias benedictionem a seruo tuo. At ille respondit:
Viuit Dominus, ante quem sto, quia non accipiam. Cumque
uim faceret, penitus non acquieuit."

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

367/368
Gehe zu Spalte: