[C. XXIV.]
Idem in eodem.Numquam diuinatio in bonam partem accipitur.
Videbantur sibi quidem esse prophetae, sed
quia pecuniam accipiebant, prophetia eorum facta est
diuinatio.
Gratian. Cum ergo secundum Ieronimum boni prophetae
non munera prophetiae accipiebant, sed stipes tabernaculi, malis
autem, qui accipiebant, prophetia, que donum Dei uidebatur
in diuinationem, que diabolica est, conuertebatur, quid aliud colligitur,
nisi quod symoniacis (quod superius dictum est) nulla spiritualis
gratia cooperatur? Cum enim in sacramentis
"neque qui plantat, neque qui rigat, est aliquid sed qui
incrementum dat, Deus," quis operatur in eis, si Dominus,
qui incrementum dat, in eis non lucet, sed est otiosus? Item,
quod dicitur de Christo, quod sicut Christus uenditus restituit
auriculam Malco, et fecit miracula, sic et Spiritus sanctus possit
uendi, et in ipsa uendicione gratiam suam operari, non ualet
hec similitudo. Non enim hoc operatur Spiritus sanctus spiritualiter
in perfidis mercimoniis auaritiae, quod Christus gessit corporaliter
certi misterii causa ad exemplum patientiae. Si enim
omnifaria est similitudo, cum credatur posse uendi, ut Christus,
credatur etiam Spiritus sanctus posse crucifigi, quod inpossibile
est. Potest etiam intelligi (ut a similitudine non recedamus),
quod sicut Christus uenditus non uenditori uel ementi, sed eis, qui
nescientes aderant, dona suae gratiae contulit, pro quibus etiam
in cruce supplicauit, sic et Spiritus sanctus non uendenti uel
ementi, sed his, qui de manibus eorum ignorantia ducti sacramenta
dominica accipiunt, suae gratiae effectum largiri probatur. §. 1.
Item obicitur, quod etsi malum sit ecclesiastica emere, tamen
sepe sinistra principia ad felices perueniunt exitus. Ut Iacob per
subplantacionem peruenit ad benedictionem, ut seges, que leprosa
manu seritur, munda tamen metitur, ut ex adulterino concubitu
pulcra soboles nascitur: sic et pecunia, que per symoniam
acquiritur, felicem habet exitum, cum pauperibus profutura
erogatur. Sed nichil horum symoniacis patrocinatur.
Ait enim Leo [Episcopus] ad Mauros Episcopos: [epist.
LXXXV. al. LXXXVII.]