C. XXII. Et qui dat, et qui accipit, ut ordines sacri prestentur, anathema sit.
Item ex Concilio Bracarensi II. [c. 3.]Placuit, ut de ordinatione clericorum episcopi munera
nulla suscipiant, sed, sicut scriptum est, quod gratis
donante Deo accipiunt gratis dent. Non aliquo precio Dei
gratia et inpositio manuum uenundetur, quia antiqua diffinitio
Patrum ita de ecclesiasticis ordinationibus statuit,
dicens: "Anathema sit danti et accipienti." Propterea,
quia aliquanti multis sceleribus obruti, sancto altario
indigne ministrantes, non hoc testimonio bonorum operum,
sed profusione munerum obtinent, oportet
non per gratiam munerum, sed per diligentem discussionem
prius, deinde per multorum testimonium clericos
ordinare.
Gratian. Ex hac auctoritate Ambrosii et Gregorii
patet, quod symoniaci (sicut et alii heretici) a fide exorbitant,
et ideo consequenter de illis intelligitur, quod de aliis decernitur.
IV. Pars. §. 1. Item opponitur, quod prophetia donum
Spiritus sancti est, hec autem in ueteri testamento a sanctis
prophetis uendi consueuerat. Unde Saul ad Samuelem pro
uaticinio expetendo non nisi cum munere ire presumpsit. Uxor
etiam Ieroboam ad hominem Dei non nisi cum munere accessit.
Item Christus a Iuda uenditus auriculam serui sanauit. Exemplo
itaque Saulis et uxoris Ieroboam patet, quod donum Spiritus
sancti emere uel uendere non est peccatum. Exemplo Christi
liquet, quod Spiritus sanctus, etsi iniuste a symoniacis uenalis
putetur, uirtutis tamen suae non obliuiscitur, nec desinit effectum
suae gratiae etiam uenditus prestare. Sed de prophetia B. Ieronimus
in [c. 3.] Michea conpetenter soluit, malos tantum
accepisse, non bonos denuncians: