Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XXI. Symoniacorum heresis ceteris dampnabilior esse probatur.

Item ex epistola Tharasii Constantinopolitani Episcopi,
missa Papae Adriano.
Eos, qui per pecunias manus inposuerunt uel inponunt,


Petrus diuinus apostolus (cuius cathedram sortita est
sanctitas uestra) tamquam Symonem magum deponit. §. 1.
Tollerabilior enim est Macedonii et eorum, qui circa ipsum
sunt, sancti Spiritus inpugnatorum inpia heresis. Illi enim
creaturam et seruum Dei Patris et Filii Spiritum sanctum
delirando fatentur, isti suum eundem Spiritum sanctum
efficiunt seruum. Omnis enim dominus quod habet,
si uult, uendit, siue seruum siue aliquid aliud eorum, que
possidet. Similiter et qui emit, dominus eius uolens esse
quod emerit, per precium pecuniae illud adquirit. Ita et
qui hanc iniquam actionem operantur, detrahunt Spiritui
sancto, equaliter peccantes his, qui blasphemauerunt,
dicentes, Christum in Beelzebub eicere demonia, atque,
ut uerius dicamus, Iudae conparantur proditori, qui Iudeis
Dei occisoribus Christum uendidit. Cum ergo Spiritus
sanctus consubstancialis sit Christo, eiusdem ipsi portionis
erunt. Et proculdubio in eis non est gratia Spiritus
sancti, id est sacerdotii sanctitas. Nam quod non acceperunt
non habent. Ait enim Petrus Symon: "Non est
pars tibi neque sors in sermone isto, quia existimasti donum
Dei pecunia possidere." §. 2. Nam et uicesimus
nonus canon sanctorum apostolorum, et Actus eorundem,
et tercius et quartus liber Regnorum, alienum omnino a
sacerdotio pronunciant eum, qui aliquando dederit uel acceperit
pecuniam in aliquo tempore, siue ante manus inpositionem,


siue post inpositionem. Accipere enim
est quandocumque accipere.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

363/364
Gehe zu Spalte: