Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. VI. Coram episcopis presbiteris docere licet.

Idem ad Rusticum Narbonensem Episcopum. [de septem
gradibus ecclesiae]
Ecce ego dico, presentibus episcopis suis atque astantibus
in altario presbiteros posse sacramenta conficere.
§. 1. Sed quia scriptum est: "Presbiteri duplici honore
honorentur, maxime qui laborant in uerbo Dei," predicare
eos decet, utile est benedicere, congruum est confirmare,
conuenit reddere communionem, necesse est uisitare
infirmos, orare pro inualidis, atque omnia Dei sacramenta
conplere. §. 2. Nemo hinc episcoporum inuidia diabolicae
temptationis infletur, irascatur si plebem
interdum presbiteri exhortentur, si in ecclesiis predicent, si
plebi, ut dictum est, benedicant. Etenim abnuenti
mihi ista sic dicam: qui non uult presbiteros facere que
iubentur a Deo, dicat, quid maior est Christo? aut quid
poterit corpori aut sanguini eius anteponi? Si presbiter
Christum consecrat, cum in altario Dei sacramenta benedicit,
benedicere populum non debet, qui Christum
consecrare non metuit? §. 3. Circa laicos ac mulieres
iubentibus uobis, iniustissimi sacerdotes, presbiter Dei
benedictionis perdit offitia amittit linguae opus, non habet
confidentiam predicandi, truncatus est omni parte uirtutum,
solum presbiteri nomen habet, plenitudinem atque perfectionem,
que consecrationi eius conpetit, non retentat. §. 4.
Quis hic, rogo, sacerdotes, honor uester est, ut
dampnum gibbi inferatis? Quoniam cum pastoribus per
potentiam aufertur Deo digna diligentia, contagium
quoddam et calamitas crescit in gregibus, ac dominici
patrimonii dampna conquiritis, dum soli uultis in ecclesia potentari.
§. 5. Presbiteri negotiorum ab initio, iudices
esse mandati sunt, presbiteri sacerdotum interesse debent
concilio, quoniam et ipsi presbiteri, ut legimus, episcopi
nominantur, secundum quod dictum est ad episcopum.
"Noli negligere gratiam, que tibi data est per
inpositionem manuum presbiteri" et alibi ad maiores


natu: "Qui uos posuit episcopos regere ecclesiam suam".
§. 6. Sed oderunt hoc superbi sacerdotes in presbiterii
nomine, qui nolunt hoc esse, quod Christus, qui discipulorum
pedes lauit, qui baptizatus a Iohanne est licet
baptizandum se esse a Domino proclamaret. Quod
propterea scribo, ut, si preteriti temporis error iam non
potest reuocari uel ad presens in ecclesiis faciant,
quod Romae fit, quod in Affrica fit, quod in oriente
fit, quod in Ispania, quod in Britannia, quod in
Gallia quod in omnibus locis, ubi humilitas perseuerat,
quod in celis (quod maius est), ubi sedes eorum
legitur esse disposita.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

333/334
Gehe zu Spalte: