Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. V. Presbiter idem est qui et episcopus ac sola consuetudine presbiteris episcopi presunt.

Item Ieronimus supra epistolam ad Titum.
Olim idem presbiter, qui et episcopus, et antequam
diaboli instinctu studia in religione fierent, et diceretur
in populis: "Ego sum Pauli, ego sum Apollo, ego autem
Cephae," communi presbiterorum consilio ecclesiae gubernabantur.
Postquam autem unusquisque eos, quos
baptizauerat, suos esse putabat, non Christi, in toto orbe
decretum est, ut unus de presbiteris superponeretur


et scismatum semina tollerentur. Et paulo post:
§. 1. Sicut ergo presbiteri sciunt, se ex ecclesiae consuetudine
ei, qui sibi prepositus fuerit, esse subiectos, ita episcopi
nouerint, se magis consuetudine quam dispensationis
dominicae ueritate presbiteris esse maiores, et in communi
debere ecclesiam regere.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

331/332
Gehe zu Spalte: