Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. VII. Episcopi et clerici inuicem sibi honorem exhibeant.

Idem ad Nepotianum. [epist. II.]
Esto subiectus pontifici tuo, et quasi animae parentem
ama. §. 1. Sed et episcopi sacerdotes se
esse sciant, non dominos, honorent clericos quasi clericos
ut ipsis episcopis honor deferatur a clericis.
§. 2. Scitum est illud oratoris Domicii: "Cur ego, inquit,
te habeam ut principem, cum tu me non habeas ut senatorem?"
§. 3. Quod Aaron et filios, hoc esse episcopum
et presbiteros nouerimus. §. 4. Unus Dominus,
unum templum, unum sit ministerium. §. 5. Recordemur
semper, quod beatus Petrus apostolus precepit
sacerdotibus: "Pascite eum, qui in uobis est, gregem
Domini, prouidentes non coacte, sed spontanee, secundum
Deum, neque turpis lucri gratia, sed uoluntarie,
neque ut dominantes in clero, sed forma facti gregi
ex animo, ut cum apparuerit princeps pastorum, percipiatis
inmarcescibilem gloriae coronam." §. 6. Pessimae consuetudinis
est in quibusdam ecclesiis, tacere presbiteros et
presentibus episcopis non loqui quasi eis inuideant, aut
eos dedignentur audire. "Et si alii," ut inquit
apostolus Paulus, "fuerit reuelatum sedenti, prior taceat."
"Gloria patris est filius sapiens." Gaudeat episcopus
in iudicio suo, cum tales elegerit sacerdotes.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

333/334
Gehe zu Spalte: