Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XXIV. Diacones presbiteris debent subesse.

Legimus in Ysaia: "Fatuus fatua loquitur." Audio
quendam in tantam erupisse uecordiam, ut diaconos presbiteris
id est episcopis anteferret. Nam cum Apostolus perspicue
doceat, eosdem esse episcopos, quos presbiteros, quid
patitur mensarum et uiduarum minister, ut supra eos se tumidus
efferat, ad quorum preces Christi corpus sanguisque conficitur?
Queris auctoritatem? Audi testimonium: "Paulus


et Timotheus serui Iesu Christi omnibus sanctis, qui
sunt Philippis, cum episcopis et diaconibus." Vis et aliud
exemplum? In Actibus apostolorum ad unius ecclesiae
sacerdotes ita Paulus loquitur: "Attendite uobis, et
cuncto gregi, in quo uos: Spiritus sanctus posuit episcopos,
ut regatis ecclesiam Dei quam adquisiuit sanguine suo."
Ac ne quis contentiose in una ecclesia plures episcopos
fuisse contendat, audiat aliud testimonium, in quo manifestissime
declaratur uel conprobatur, eundem esse
episcopum atque presbiterum: "Propter hoc reliqui te
Cretae, ut que deerant corrigeres, et constitueres
presbiteros per ciuitates, sicut ego tibi mandaui: si quis
est sine crimine, unius uxoris uir, filios habens fideles, non
in accusatione luxuriae, aut non subditos. Oportet enim
episcopum: sine crimine esse, quasi Dei dispensatorem."
Et ad Timotheum: "Noli negligere gratiam,
que tibi data est per prophetiam et per inpositionem
manuum presbiterii." Sed et Petrus in prima epistola:
"Presbiteros, qui in uobis sunt, precor compresbiter,
et testis passionum Christi, et futurae gloriae, que
reuelanda est, particeps, regite gregem Christi, et inspicite
non ex necessitate, sed uoluntarie iuxta Deum."
Quod quidem grece significantius dicitur EPISCOPOUNTES
unde et nomen episcopi tractum est. Parua tibi uidentur
tantorum uirorum testimonia? Clangat tuba euangelica,
filius tonitrui, quem Iesus amauit plurimum, qui de pectore
saluatoris doctrinarum fluenta potauit: "Presbiter, Electae
dominae, et filiis eius, quos ego diligo in ueritate."
Et in alia epistola: "Presbiter Gaio karissimo, quem
ego in ueritate diligo." §. 1. Quod autem postea unus
electus est, qui ceteris preponeretur, in scismatis remedium
factum est, ne unusquisque ad se trahens Christi
ecclesiam rumperet. Nam et Alexandriae a Marco euangelista
usque ad Eraclam et Dionisium episcopos, presbiteri
ex se semper unum eligebant et in excelsiori
gradu collocabant, quem episcopum nominabant, quomodo
si exercitus inperatorem faciat. Diaconi autem
eligant de se quem industrem nouerint, et archidiaconum
nuncupent. Quid enim facit excepta ordinatione
episcopus, quod non facit presbiter? Nec altera Romanae
urbis ecclesia, altera totius orbis existimanda est: et Galliae,
et Brittanniae, et Affrica, et Persis, et oriens et
India, et omnes barbarae nationes unum Christum adorant,
unam obseruant regulam ueritatis. Si auctoritas queritur,
orbis maior est urbe. Ubicumque fuerit episcopus,
siue Romae, siue Eugubio, siue Constantinopolim
siue Regio, siue Alexandrinae, siue Thanis, eiusdem est
meriti, eiusdem et sacerdotii. Potentia diuitiarum et paupertatis


humilitas uel sublimiorem episcopum, uel inferiorem
non facit; ceterum omnes apostolorum successores sunt.
§. 2. Sed dicis, quomodo Romae ad testimonium diaconi
presbiter ordinatur? Quid mihi profers unius urbis
consuetudinem? Quid paucitatem, de qua ortum est supercilium,
in leges ecclesiae uendicas? Omne quod rarum est
plus appetitur. Pulegium apud Indos pipere preciosius est.
Diacones paucitas honorabiles, presbiteros turba contemptibiles
facit. Ceterum in ecclesia etiam Romae
presbiteri sedent, et stant diaconi, licet paulatim crebrescentibus
uitiis inter presbiteros absente episcopo diaconos
sedere uideamus, et in domesticis conuiuiis
benedictiones coram presbiteris dare. Discant, qui
hoc faciunt se non recte facere audiant Apostolos.
"Non est dignum, ut relinquentes uerbum Dei ministremus
mensis." Sciant diaconi quare constituti sint. Legant
Acta apostolorum, recordentur condicionis suae. Presbiter
et episcopus aliud etatis, aliud dignitatis est nomen.
Unde ad Titum et Timotheum de ordinatione
episcopi et diaconi dicitur; de presbiteris omnino reticetur,
quia in episcopo et presbiter continentur. Qui prouehitur,
a minori ad maius prouehitur. Aut igitur ex presbitero
ordinetur diaconus, ut presbitero maior conprobetur, in
quem crescit ex paruo, aut si ex diacono ordinatur
presbiter, nouerit se laicis maiorem sacerdotibus esse
minorem

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

327/328
Gehe zu Spalte: