Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XXV. De eodem.

Item Ciprianus. [lib. epist. 9.]
Dominus noster lesus Christus, rex et iudex et
dominus noster, usque ad passionis diem seruauit
honorem pontificibus et sacerdotibus quamuis illi
nec timorem Dei, nec agnicionem Christi seruassent. Nam
cum leprosum mundasset, dixit illi: "Vade, et ostende,
te sacerdotibus, et offer donum." Humilitatem nos
humilis docuit, sacerdotem adhuc appellans, quem
sciebat esse sacrilegum. Item subditus passioni cum
alapam accepisset, et ei diceretur: "Sic respondes pontifici?"
nichil contumeliose ille locutus est in personam
pontificis, sed sic magis innocentiam suam tuitus
est, dicens: "Si male locutus sum, exprobra de malo:
si autem bene, quid me cedis?" Que omnia ab eo ideo
facta sunt humiliter atque pacienter, ut nos humilitatis
ac pacientiae haberemus exemplum. Docuit enim
sacerdotes ueros legitimae et plene honorari, dum circa falsos
sacerdotes ipse talis extitit. §. 1. Meminisse autem diaconi
debent, quoniam apostolos, id est episcopos et presbiteros,
Dominus elegit, diaconos autem post ascensum
Domini in celum apostoli sibi constituerunt episcopatus
sui et ecclesiae ministros. Quod si nos aliquid audere contra


Deum possumus, qui episcopos facit, possunt et contra nos
diacones audere, a quibus fiunt.
VII. Pars. Gratian. Hoc autem, quod de diaconorum
minoritate dicitur, ubique seruandum est, nisi cum diaconus habuerit
locum aut proprii patriarchae, aut sui metropolitani.
Unde in VI. Sinodo [c. 7.] legitur:

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

329/330
Gehe zu Spalte: