Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XXIII. Sicut in ministerio, ita in dispensatione sine diaconibus episcopus non uiuat.

Item Ieronimus ad Rusticum Narbonensem episcopum.
V. Pars. Diaconi sunt, quos in Apocalipsi legimus,
septem angeli ecclesiarum, hi sunt septem candelabra aurea,
hi sunt uoces tonitruorum. §. 1. Virtutum operatione
preclari, humilitate prediti, quieti, humiles, euangelizantes
pacem, annunciantes bona, dissensiones et rixas et
scandala resecantes, docentes, soli Deo conloquentes, in
templo nichil de mundo penitus cogitantes, dicentes patri et
matri: "non nouimus uos," et filios suos non agnoscentes.
§. 2. Sine his sacerdos nomen habet offitium
non habet. Hic minister Dei dicitur, quia scriptum est:
"Maior est, qui ministrat, quam cui ministratur."
Et sicut in sacerdote ministratio, ita in ministro
dispensatio sacramenti est. §. 3. Sacerdotibus etiam
propter presumptionem non licet de mensa Domini tollere
calicem, nisi eis traditus fuerit a diaconibus. §. 4.
Ita enim Deus noster omnipotens uniuersa disposuit, ut qui
maiorem se crediderit minor esset, et qui uideretur
minor maior existeret. Denique quam hoc uerum sit ipse
perpende. Leuitae conponunt mensam Domini, Leuitae
sacerdotibus, cum sacramenta benedicunt, assistunt,
Leuitae ante sacerdotes orant, ut et si distinctio
locorum credatur in mundo, etiam in altari Dei
uideant sibi episcopi, qui superbi sunt, diacones anteponi.
Si humilitatem diligunt et diaconi maiores se esse
in eo, quod sunt humiles, recognoscant. Tunc demum,
ut aures habeamus ad Deum, diaconus clamat, ipse
predicat, ipse hortatur, ipse commonet astantibus sacerdotibus,
nec leuiter hanc uocem, que loquitur
et pacem annunciat, aut negligenter aspicias. Sufficit
huic tantum ordini per Dominum concessum fuisse, ut non
solum sacerdos in templo Dei totum agere et inplere
uideatur. Et infra: §. 5. Nunc autem ex quo in
ecclesiis, sicut in Romano inperio, creuit auaritia, periit
lex a sacerdote et uisio de propheta; singuli quique
per potentiam episcopalis nominis, quam sibi ipsi


illicite absque ecclesia uendicarunt, totum, quod Leuitarum
est, in suos usus redigunt, nec hoc solum, quod
asscriptum est, sibi uendicant, sed cunctis auferunt
uniuersa. Mendicat infelix in plateis clerus, et seruili
operi mancipatus publicam de quolibet poscit
elemosinam. Qui ex eo magis despicitur
a cunctis, quo misere desolatus iuste
putatur ad hanc ignominiam deuenisse. §. 6. Solus
episcopus incubat donis, solus utitur ministerio,
solus uniuersa sibi uendicat, solus partes inuadit alienas,
solus occidit uniuersos. §. 7. Hinc propter auaritiam sacerdotum
odia sepe consurgunt, hinc episcopi accusantur
a clericis, hinc principium litis, hinc detractionis
causa, hinc origo fit criminis. Etenim si unusquisque
ita in hoc mundo uisibili aliquid possidere iubetur, ut sua
tantum sit possessione contentus, ac res non inuadat alienas,
non agrum pauperis tollat non uineam, non subuectorium
aliquod, non famulos, non fructum;
quanto magis qui ecclesiae Dei preest debet ita in omnibus
seruare iusticiam, ut hoc sibi uendicet, quod sui iuris
esse cognoscit, aliena non rapiat, aliena non tangat
equalem ceteris se faciat, et sicut sine his in ministerio
non uiuit, ita in dispensatione non uiuat? §. 8. Certe, ut ipse
nosti, qui uisibiliter in hoc mundo ius inuadit alienum,
accusatur a paupere, dampnatur a iudice, ita in ecclesia
Dei, cum quisque stipendia perdit, clamat ad
Dominum exauditur a Christo, nec differtur ultionis
sententia, si non sedantur uniuersa. Moderatio
enim Dei ac pietas solum nostrum reditum querit,
ac nos cupit longa sua bonitate saluari. Si non
conuertimur, si duri colli sumus, si in peccatis usque
ad mortem illicite perduramus, assidue peccantium,
non miseretur Deus.
VI. Pars. Gratian. Hoc capitulo sacerdotum auaricia
reprehenditur, diaconorum dignitas siue offitium commendatur.
Sed quia (ut supra dictum est) diaconi insolescentes etiam presbiteris
se preferendos arbitrati sunt, contra illorum supercilium
scribit Ieronimus ad Euangelum presbiterum:
[epist. LXXXV.]

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

325/326
Gehe zu Spalte: