Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XXII. Mapulis clerici sine apostolici licentia uti non debent.

Idem Iohanni Rauennati Episcopo. [lib. II. epist. 54.
circa finem]
Illud autem, quod pro utendis a clero uestro mapulis
scripsistis, a clericis nostris est fortiter obuiatum, dicentibus,
nulli hoc umquam alii cuilibet concessum fuisse ecclesiae,
nec Rauennates clericos uel illic, uel in Romana ciuitate


tale aliquid cum sua conscientia presumpsisse, nec, si
temptatum esset, ex furtiua usurpatione sibi preiudicium
generari, sed etiam si in qualibet ecclesia hoc presumptum
fuerit, asserunt emendandum, quod non concessione
Romani Pontificis, sed sola subreptione presumitur.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

325/326
Gehe zu Spalte: