DISTINCTIO XCI.
GRATIANUS.I. Pars. Qui autem turpi lucro uel inhonesto negocio uictum
sibi querere prohibetur, de oblationibus ecclesiae stipendia consequatur.
Quod si ecclesia ei sufficere non poterit, proprio
artificio uel agricultura (exemplo Apostoli, qui de labore
manuum uiuebat) sibi necessaria inueniat, ita tamen, ut occasione
sui operis uigiliis ecclesiae non desit, quod absque inequalitate sui
corporis inpune nulli conceditur.
Unde Pelagius papa: