C. II. De eodem.
Item ex Concilio Nannetensi.Presbiter mane, matutinali offitio expleto, pensum seruitutis
suae canendo primam, tertiam, sextam nonamque
persoluat, ita tamen, ut postea horis conpetentibus et signis
designantibus iuxta possibilitatem aut a se, aut a scolaribus
publice conpleantur. Deinde peractis horis, infirmis
uisitatis, si uoluerit, ad opus rurale exeat ieiunus, ut
iterum necessitatibus peregrinorum et hospitum siue diuersorum
commeantium, infirmorum quoque atque defunctorum
succurrere possit usque ad statutam horam pro qualitate
temporis et opportunitate. Item ex dictis S. Benedicti:
§. 1. Propheta dicente: "Septies in die laudem dixi tibi,"
qui septenarius sacratus numerus a nobis sic inplebitur
si matutinae, primae, tertiae, sextae, nonae, uesperae
conpletoriique tempore nostrae seruitutis offitia persoluamus,
quia de his dixit Propheta: "Septies in die laudem dixi
tibi." Nam de nocturnis uigiliis idem ipse Propheta ait:
"Media nocte surgebam ad confitendum tibi." Ergo his
temporibus referamus laudes creatori nostro super iudicia
iustitiae suae. ]