Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XII. Pellendi sunt a communione fidelium, qui sibi inuicem reconciliari nolunt.

Item Victor Papa. [ad Afros, epist. II.]
Perlatum est ad sedem apostolicam, aliquos uestrum
nocere fratribus uelle, et ut cadant decertare, similiter in
sacramentis discrepare, et ob id contentiones et emulationes
inter uos fieri, a quibus dissensionibus uos auertere, et in
his omnibus concordare, et opem ferre uicissim mandamus.
Nam si hoc agere cito neglexeritis, et uicissim reconciliari
non studueritis, ab apostolicae sedis et totius ecclesiae
communione uos pelli non dubitetis.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

315/316
Gehe zu Spalte: