Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. VII. Quare in supradictis mensibus ieiunia lex inperauit.

Ieiunium quarti, et ieiunium quinti, et ieiunium septimi,
et ieiunium decimi subaudiatur mensis domui Iudae et
Ierusalem in dies festos uertetur in gaudium. Hoc
loco nostrorum multi multa dixerunt inter se dissonantia.
§. 1. Cogimur igitur ad Ebreos recurrere, et scientiae
ueritatem de fonte magis quam de riuulis querere. §. 2.
Ieiunium quarti mensis, qui apud Latinos uocatur Iulius, die
septimo et decimo eiusdem mensis illud arbitramur,
quando descendens Moyses de monte Synai tabulas legis
abiecit atque confregit, et iuxta Ieremiam muri primum
rupti sunt ciuitatis. In quinto mense, qui apud nos
uocatur Augustus, cum propter exploratores terrae
sanctae seditio esset orta in populo, iussi sunt non ascendere
montem, sed per quadraginta annos longis a terra
sancta circumire dispendiis, ut exceptis duobus, Caleph
et Iosue, omnes in solitudine caderent. In hoc mense et a
Nabuchodonosor, et multa post secula a Tito et Vespasiano
templum Ierosolimis incensum est atque destructum; capta
urbs Bethel, ad quam multa milia confugerant Iudeorum.


In septimo uero, qui apud nos appellatur October, occisus
est Godolias, et Iudae tribus, ac Ierusalem reliquiae dissipatae
sunt. Mense decimo (qui apud nos Ianuarius
dicitur, eo quod ianua anni sit atque principium), Ezechiel
in captiuitate positus audiuit et cunctus populus captiuorum,
quinto mense templum esse subuersum, quod plenissime in
eodem propheta cognoscimus. Hoc est igitur omne, quod
dicitur, dies planctus et ieiuniorum, quos hactenus habuistis
in luctum, sciatis (quia cogitaui, ut benefaciam Ierusalem
et domui Iuda) uobis in leticiam et gaudium et
solempnitates esse uertendos; ita dumtaxat, si ueritatem diligatis
et pacem. Iuxta anagogem, quia tunc ieiunamus,
quando sponsus aufertur a nobis, et non meremur eius
habere presentiam, cum reuersus fuerit ad nos Dominus,
et cogitauerit, ut benefaciat nobis, omnis tristicia uertetur in
gaudium, et fames pristina sermonis Dei presencia doctrinarum
eius et celestis panis saturitate conpensabitur.
III. Pars. Gratian. Non autem uidentur ieiunia quarti
mensis posse celebrari ante diem pentecostes. A die enim dominicae
resurrectionis usque in diem pentecostes non inducuntur ad
obseruanda ieiunia.
Unde Ambrosius in eiusdem dei sermone [LXI.,] qui
sic incipit:

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

269/270
Gehe zu Spalte: