Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. VI. De eodem.

Item. [sermone VIII. de ieiunio decimi mensis.]
Huius obseruantiae utilitas, dilectissimi fratres, in
ecclesiasticis precipue est constituta ieiuniis, que ex doctrina
sancti Spiritus ita per totius anni circulum distributa sunt,
ut lex abstinentiae omnibus sit asscripta temporibus. Siquidem
ieiunium uernum in quadragesima, estiuum in pentecosten,
autumpnale in mense septimo, hiemale in hoc,
qui est decimus, celebremus, intelligentes diuinis nichil
esse uacuum preceptis, et uerbo Dei ad erudicionem nostram
omnia elementa seruire, dum per ipsius mundi cardines quasi
per quatuor euangelia incessabili tuba discimus quod et
predicamus, et agimus.
II. Pars. Gratian. Primum uero mensem, quartum, septimum,
et decimum, non Ebreorum ratione debemus accipere, sed
nostra. Primus enim mensis apud illos est Aprilis, quartus
Iulius, septimus October, decimus Ianuarius. In quibus, et preterea
in quinto mense, qui est Augustus, que fuerit eis causa
ieiunii, Ieronimus supra Zachariam exponit, dicens:

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

269/270
Gehe zu Spalte: