Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

[C. VIII.]

Scire debet sanctitas uestra: "per hos quinquaginta dies
nobis est iugis et continuata festiuitas, ita ut hoc omni tempore
neque ad obseruandum indicamus ieiunia, neque ad exorandum
Deum genibus succedamus." "Et infra: §. 1. "Ad
instar ergo dominicae resurrectionis tota quinquaginta
dierum curricula celebrantur, et omnes isti dies uelud dominici
deputantur. Resurrectio enim dominica est. In dominica
resurgens saluatur reuersus ad homines est, et post resurrectionem
tota quinquagesima cum hominibus conuersatus est.
Equalis ergo eorum necessarium est ut sit festiuitas,
quorum equalis est et sanctitas. Non igitur ieiunamus
in quinquagesima, quia in his diebus nobiscum Dominus conmoratur".
Idem in apologia Dauid: "Hunc numerum
(quinquagesimum uidelicet) leti celebramus post Domini passionem,
remisso culpae totius debito cyrographoque euacuato
ab omni nexu liberi, et suscipimus aduenientem in nos gratiam
sancti Spiritus; die pentecostes uacant ieiunia, laus dicitur
Deo, Alleluia cantatur."
[Gratian.] Necessario ergo ecclesia constituit, ut post diem
pentecostes ieiunia celebrentur. Sed quod in illis quinquaginta
diebus ieiunandum esse negatur, ex obseruantiae necessitate
intelligitur.


Unde in eiusdem diei sermone, [LX.,] qui sic incipit:
< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

269/270
Gehe zu Spalte: