C. VII. Non est aliquis inuitus ad episcopatum pertrahendus.
Ubi ista didicisti, que in episcopum et confratremnostrum Gregorium non dilectione, sed inuidia perpetrasti?
quem inexcusabili uiolentia pertrahi ad te passus es atque
uexari, ut ei tantum honorem non per animi tranquillitatem,
sed per amentiam, sicut dicendum est, irrogares? Neque
enim talia potuissent fieri sanitate consilii. Nolumus exaggerare
quod gestum est, ne cogamur iudicare quod dignum
est; nam priuilegium meretur amittere, qui permissa
sibi abutitur potestate. Denunciamus autem, quod, si
post hec aliquid tale presumpseris, et aliquem seu
episcopum, uel presbiterum, uel diaconum inuitum
facere forte credideris, ordinationes tibi Rauennatis ecclesiae
uel Emiliensis noueris auferendas.