Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. VI. In quo loco quis ordinatus est inuitus teneri non debet.

Item Gregorius Iohanni Episcopo Siracusano.
[lib. XI. epist. 34.]
Quorumdam ad nos relatione peruenit, Cosmam, qui ex
monacho monasterii S. Luciae a decessore tuo uenerandae
memoriae Maximiano in ecclesia Siracusana subdiaconus
factus, atque a te postea in possessione, que
Iuliana uocatur, presbiter dicitur ordinatus, ita nimia
tristicia et loci qualitate uehementer afflictum, ut uitam sibi
penam existimet, et contricioni suae fugae querat
auxilium. Et ideo, quia tales erga subiectos nostros debemus
existere, quales nos, si subiecti fuissemus, nostros
uellemus esse prepositos, magnae benignitatis est, si eum
in ecclesia, ubi subdiaconii est functus offitio, sanctitas
tua reducere atque illic studuerit constituere cardinalem.
Quod et facere, quantum arbitramur, debes, si
nichil est, quod iuste contra eum animos tuos
exasperet. Si uero aliqua culpa est, suis nobis epistolis hoc
fraternitas uestra, ut scire possimus, insinuet.
III. Pars. Gratian. Verum illud Gregorii de his intelligendum
est, qui non causa necessitatis, sed causa ingratitudinis callide
ab episcopis suis promoueri queruntur. Illud autem Cartaginensis
concilii de his intelligitur, qui nolunt obtemperare episcopis suis
propter necessitatem ecclesiae uolentibus eos ad altiora promouere.
Hanc distinctionem ex decreto Simplicii Papae quilibet ualet
corroborare, qui scribens Iohanni Archiepiscopi Rauennati,
[epist. II.] ait inter cetera:

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

263/264
Gehe zu Spalte: