C. VIII. De eodem.
Item Gregorius Antonino Subdiacono. [lib. II.epist. 16. Indict. 10.]
Honoratus, archidiaconus Salonitanae ecclesiae a sanctae
memoriae decessore meo missa supplicatione poposcerat,
ut ab antistite suo inuitus prouehi ad fortioris gradus ordinem
contra morem nullo modo cogeretur. Hoc enim fieri
sibi non causa prouehendi, sed causa ingratitudinis perhibebat.
Pro qua re tunc etiam sanctae memoriae predecessor
noster scriptis suis Natali fratri coepiscopoque
nostro interdixerat, ne Predictum Honoratum archidiaconum
inuitum proueheret, neue dolorem conceptae ingratitudinis
in corde retineret. Cumque etiam a me hec eadem
summopere fuerint interdicta, non solum mandata Dei
negligens, sed etiam scripta nostra contempnens, prefatum
archidiaconem quasi ad fortiorem honorem prouehens
conatus est callide degradare. Unde actum est, ut,
eodem archidiaconatus loco submoto, alium adscisceret,
qui eius obtemperare moribus potuisset. Quem Honoratum
archidiaconem arbitramur antistiti suo aliunde displicere
non posse, nisi quod eum uasa sacra suis parentibus dare
prohibebat. Quam causam subtili uolumus et tunc
sanctae memoriae decessor meus, et nunc ego indagatione
perquirere, sed sui suorumque actuum conscius personam
suam ad iudicium postposuit destinare. Unde
experientiam tuam presentis precepti auctoritate duximus
fulciendam, quatinus, conueniens in Salonia, Natalem
fratrem nostrum et coepiscopum nostrum saltim tot
scriptis ammonitum studeat adhortari, ut supra memoratum
archidiaconem in suo statu suscipiat. Quod si
facere hoc contumaciter, ut consueuit, forte distulerit, usum
pallii ei, qui ab hac sede concessus sibi fuerat, ex auctoritate
sedis apostolicae contradices. Quem si etiam
amisso pallio adhuc in eadem pertinacia perseuerare
perspexeris, dominici corporis et sanguinis eundem
antistitem participatione priuabis.
Gratian. Adhibenda est etiam disciplina, qua nolentes promoueri
ad sacros ordines ad obediendum episcopis suis pronocentur.
In minoribus siquidem ordinibus constituti paulatim per
singulos gradus sunt prouehendi, ut contempnentes suis obedire
episcopis doleant sibi esse prelatos, quos prius habebant
subiectos.
Unde Gelasius scribit Victori Episcopo: