Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. I. Exemplar formatae epistolae, que in Nicena

Sinodo a CCCXVIII. Patribus facta est.
In nomine Patris PI., et Filii GAMMA., et Spiritus sancti ALPHA. PI.
Walterio Spirensi episcopo ego Burchardus sanctae Vormaciensis
ecclesiae deuotus gregis Christi famulus, in Deo
uero summae felicitatis beatitudinem. Cum sancta catholica
ecclesia prompta sit sequi documenta euangelica, que
dicunt: "Qui recipit prophetam in nomine prophetae,
accipiet mercedem prophetae, et qui recipit iustum in
nomine iusti, mercedem iusti accipiet, etc." et Apostolus
iubeat hospitalitatem sectari, et necessitatibus sanctorum
uirorum communicare; tamen propter eos, qui cauteriatam
habent suam conscientiam, dicentes se esse simplices, cum


sint astutia diabolica repleti, et pro opere pietatis dicunt se
de loco ad locum transire, cum sint sua malicia faciente
fugitiui, et dicunt se esse ministerio sacro insertos, cum
non sint: statutum est a sanctis Patribus, neminem clericum
alienum et ignotum recipi ab aliquo episcopo, et inthronizari
in sua ecclesia, nisi habeat a proprio episcopo epistolam,
que in canonibus nominatur Formata. Ideo notum
facimus fraternitati uestrae, quod presens frater noster,
harum litterarum portitor, nomine Hermannus, non pro sua
nequicia expulsus est a nobis, sed postulantibus fratribus,
eo quod ex familia nostra fuit et noster baptizatus, fecimus
ei libertatem receptam in cornu altaris canonice, et
ordinauimus eum ad gradum presbiterii. Cui etiam has
dimissorias siue commendaticias litteras facimus, et eum
ad uestram dilectam fraternitatem dirigimus, ut in uestra
parrochia sub uestro sacro regimine et defensione consistere
ualeat. Ego, inquam, Burchardus humilis episcopus, in
nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti, et in unitate
sanctae ecclesiae, in qua Petro datum est ius ligandi atque
soluendi, absoluo Hermannum presbiterum de ciuitate Vormaciensi
indictione X., et licentiam do uobis inthronizandi
eum in quacumque ecclesia uultis uestrae parrochiae.
Hanc ergo epistolam grecis litteris hinc inde munire decreuimus,
et annulo nostrae ecclesiae firmare censuimus.
Fraternitatem uestram Christus nobis incolumem conseruet.
PI. GAMMA. ALPHA. PI. BETA. ETA. ZETA. AMEN. Data Vormaciae
Idibus Marcii, anno Dominicae incarnationis MXII. Indictione
X.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

259/260
Gehe zu Spalte: