C. II. Incipit epistola formata a CCCXVIII. Episcopis et ab Attico Constantinopolitanae urbis Episcopo edita:
Sanctissimo in Christo fratri summa dulcedine karitatisamplectendo ALPHA., illius ciuitatis episcopo, GAMMA. illius ecclesiae
presul, perpetuae beatitudinis optat in Christo salutem.
OMEGA. GAMMA. ALPHA. OMEGA. De cetero nouerit sancta fraternitas uestra, quod
iste clericus, Hermannus nomine, nostra in parrochia instructus
ac detonsus, paruitatem nostram rogauit, quatinus
illi commendaticias litteras conscriberemus, quibus uestrae
celsitudini commendatus sub tuitione uestri regiminis degere
posset; cuius uoluntati consentientes secundum canonicam
auctoritatem litteras ei dimissorias dedimus, per quas et ipsi
concedimus, ut sub uestro magisterio diuinae seruituti insistens
suae deseruiat utilitati, et uobis licentiam tribuimus,
ut, si dignum eum iudicaueritis, ad sacros ordines promoueatis.
Commendatum ergo eum curae uestrae suscipite,
et nostris ex partibus absolutum in uestrarum ouium numero
custodite. Quas litteras, ut uigore ueritatis firmatae indubitanter
a uobis suscipiantur, litteris grecis, ut canonica docet
auctoritas, confirmare sategimus. Sancta Trinitas uestram
beatitudinem ad regimen sanctae suae ecclesiae perpetualiter
bene ualere concedat, AMEN. (uel sic: ETA. THETA (que eandem
summam exprimunt) indictione X. Continet hec formata
epistola summam numeri MCCCXV. GAMMA. grecam in nomine
illius primam ponimus, quia Greci eam in quibusdam locis
pro GAMMA. consonante ponunt, sicut est DAVID et EVANGELION) ] .