Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | | Dokument vor >

DISTINCTIO LXXIII.

GRATIANUS.
Qualiter uero commendaticia, uel dimissoria seu formata epistola
facienda sit, uidendum est. Debent namque litterae grecae
interponi in ea epistola, et non sine causa. Greca enim elementa
litterarum numeros etiam exprimere, nullus, qui uel tenuiter greci
sermonis noticiam habet, ignorat. Ne igitur in faciendis epistolis
canonicis, quas mos latinus "Formatas" uocat, aliqua fraus
falsitatis temere presumeretur, hoc a Patribus CCCXVIII. Niceae
congregatis saluberrime inuentum est et constitutum, ut
formatae epistolae hanc calculationis seu supputationis habeant
rationem, id est, ut assumantur in supputationem prima greca
elementa Patris, et Filii, et Spiritus sancti, hoc est, PI. GAMMA. ALPHA. que
elementa octogenarium et quadringentesimum et primum significant
numerum. Petri quoque apostoli prima littera, id est PI.,
que numerum octoginta significat; eius quoque, qui scribit,
episcopi prima littera; cui scribitur, secunda littera; accipientis,
tertia littera; ciuitatis quoque, de qua scribitur, quarta, et
indictionis, quecumque est illius temporis, numerus assumatur.
Atque ita his omnibus grecis litteris, que, ut diximus, numeros
exprimunt, in unum ductis, unam, quecumque fuerit collecta,
summam epistola teneat; hanc qui suscipit, omni cum
cautela requirat expresse. Addat preterea separatim in epistola
etiam nonagenarium et nonum numerum, qui secundum
greca elementa significat.

< Dokument zurück | | Dokument vor >