Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. V. Ordo corepiscoporum a sacra sede reprobatur.

Corepiscopi tam ab hac sacra sede, quam ab episcopis
totius orbis prohibiti sunt. Nimis enim eorum institucio
inproba, nimis est et praua, quia, ut de summo
sacerdotis ministerio aliquid presumant, omni auctoritate
caret. §. 1. Nam non amplius, quam duos ordines
inter discipulos Domini esse cognouimus, id est duodecim
apostolorum, et LXXII. discipulorum. Unde iste tertius
processerit, ignoramus. Et quod ratione caret exstirpare
necesse est.
IV. Pars. §. 2. Quod autem episcopi non sint, qui
minus quam a tribus episcopis ordinati sunt, omnibus
patet. Prohibitum, est enim a sanctis Patribus, ut qui
ab uno uel a duobus sunt ordinati episcopis non nominentur
episcopi. Si nomen non habent, qualiter offitium
habebunt?
Item Urbanus. [Papa II.]

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

255/256
Gehe zu Spalte: