Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. VI. Apostolorum in ecclesia locum tenent episcopi.

Quorum uices in ecclesia episcopi habeant, et quis eis
hanc dignitatem dare debeat, S. Augustinus ostendit, inquiens:


"Pro patribus tuis nati sunt tibi filii. Patres
missi sunt apostoli: pro apostolis filii nati sunt, constituti
sunt episcopi. Hodie enim episcopi, qui sunt per
totum mundum, unde nati sunt? Ipsa ecclesia patres illos
appellat ipsa illos genuit, et ipsa illos constituit in sedibus
patrum. Non te ergo putes desertam, quia non uides Paulum,
quia non uides Petrum, quia non uides illos, per quos
nata es: de prole tua creuit tibi paternitas. Pro patribus
tuis nati sunt tibi filii: constitues eos principes super omnem
terram. Filios genuit ecclesia, constituit eos pro patribus
suis principes super omnem terram."

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

255/256
Gehe zu Spalte: