Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. IV. In quibus corepiscopi ab episcopis differant.

Quamuis corepiscopis et presbiteris plurima cum episcopis
ministeriorum communis sit dispensatio, quedam
tamen sibi prohibita nouerint, sicut est presbiterorum
et diaconorum, et uirginum consecratio, constitutio
altaris, ac benedictio uel unctio. Si quidem nec erigere
altaria, nec consecrare ecclesias eis licitum est, nec
per inpositionem manuum fidelibus baptizatis uel conuersis
hereticis paracletum Spiritum sanctum tradere, nec
crisma conficere, nec crismate baptizatorum frontes signare,
nec publice quidem in missa quemquam penitentem
reconciliare, nec formatas cuilibet epistolas mittere.
[PALEA.
Hec enim omnia illicita sunt corepiscopis, qui ad exemplum
et formam LXXII. discipulorum esse noscuntur, uel
presbiteris, qui eandem gestant figuram. ]
Quoniam, quamquam consecrationem habeant, pontificatus
tamen apicem non habent.
III. Pars. Gratian. Hi uero propter insolentiam suam,
qua episcoporum offitia sibi usurpabant, ab ecclesia hodie prohibiti
sunt.
Unde Damasus papa ait: [ad Episc. Africae, epist. V.]

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

255/256
Gehe zu Spalte: