Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. III. Non debet iterum consecrari ecclesia semel consecrata.

Ecclesiis semel Deo consecratis non debet iterum consecratio
adhiberi, nisi aut ab igne exustae, aut sanguinis effusione,
aut cuiuscumque semine pollutae fuerint: quia sicut
infans a qualicumque sacerdote in nomine Patris et Filii et
Spiritus sancti semel baptizatus, non debet iterum baptizari,
ita nec locus Deo dicatus iterum consecrandus est, nisi
propter eas causas, quas superius nominauimus, si tamen
fidem sanctae Trinitatis tenuerunt, qui eum consecrauerunt.
II. Pars. Gratian. Inter episcopos autem et corepiscopos
hec differentia est, quod episcopi non nisi in ciuitatibus, corepiscopi
etiam in uicis ordinari possunt. Episcopi formatas tribuunt,
corepiscopi non nisi commendaticias et pacificas dare ualent. Episcopi


ius consecrandi habent, corepiscopi minores tantummodo
ordines tribuunt, Leuiticam autem et sacerdotalem benedictionem
prestare non ualent.
De his ita scribit Leo Episcopus omnibus Episcopis:
[epist. LXXXVI. al. LXXXVIII.]

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

253/254
Gehe zu Spalte: