Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. II. De presbiteris, qui ordinantur ab eis, quos constat non fuisse episcopos.

Presbiteri, quos reperisti, si incogniti fuerint uiri
illi, qui ordinantur, et dubium est, eos episcopos
fuisse, an non, qui eos ordinauerunt, si bonae actionis
uirique catholici sunt ipsi presbiteri, et in ministerio
Christi omnique sancta lege edocti, ab episcopo suo benedictionem
presbiteratus suscipiant et consecrentur, et sic
ministerio sacro fungantur.
Gratian. Quod ergo consecratus in eodem ordine iterum
consecrari prohibetur, de eo intelligendum est, qui consecratus est
ab illo, quem certum erat ius consecrandi habere. Qui autem ab
illo consecratur, quem non constat ius consecrandi habuisse,
iterum consecrandus est, quia si ille ius consecrandi non habuerit
iste ex olei effusione nichil consecrationis accepit. Et quia
in ipso ordine consecratus non erat, nunc quasi primum ad consecrationem
ueniens ab episcopo sacerdotalem benedictionem et
consecrationem consequitur. Si autem ius consecrandi habuerit,
in prima unctione consecutus est consecrationem; in
secunda uero non reiteratur consecratio, sed sola unctio, sicut de
quo dubium est, an sit baptizatus an non, debet baptizari;
qui si prius baptizatus non fuerat, consequitur gratiam baptismi,
si autem baptizatus erat, nichil accipit in secunda unctione, nec
pertinet hoc ad reiteracionem baptismi, sed ad cautelam salutis.
Hoc etiam de ecclesiis consecrandis similiter obseruandum est.
Unde in Niceno Concilio:

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

253/254
Gehe zu Spalte: