Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XXXIV. Liberum sit clero et populo de propria diocesi episcopum eligere.

Item ex primo libro Capitulorum Caroli et Lodowici.
[Imperatorum c. 84.]
Sacrorum canonum non ignari, ut in Dei nomine sancta
ecclesia suo liberius potiatur honore, assensum ordini
ecclesiastico prebemus, ut scilicet episcopi per electionem
cleri et populi secundum statuta canonum de propria
diocesi, remota personarum et munerum acceptione, ob
uitae meritum et sapientiae donum eligantur, ut exemplo et
uerbo sibi subiectis usquequaque prodesse ualeant.
Gratian. Ex his constitutionibus et pacto Lodowici inperatoris
deprehenditur, inperatores illis renunciasse priuilegiis, que de
electione summi Pontificis Adrianus Papa Karolo inperatori, et ad
imitacionem eius Leo papa Ottoni I. regi Theutonicorum fecerat.
Cum ergo ex premissis auctoritatibus cunctis liqueat electionem
clericorum tantummodo esse, queritur, quorum sit ipsa electio, an
clericorum maioris ecclesiae tantum, an etiam religiosorum aliorum,
qui in eadem ciuitate fuerint? Sed (sicut in breuiatione canonum
Fulgentii, Cartaginensis ecclesiae diaconi, inuenitur) septimo
concilio Nicensi et Macerensi concilio statutum est, ut
ad eligendum episcopum sufficiat ecclesiae matricis arbitrium.
Nunc autem sicut electio summi pontificis non a Cardinalibus
tantum, immo etiam ab aliis religiosis clericis auctoritate


Nicolai Papae est facienda, ita et episcoporum electio non a
canonicis tantum, sed etiam ab aliis religiosis clericis, sicut in
generali sinodo Innocentii Papae Romae habita constitutum
est. Ait enim:

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

245/246
Gehe zu Spalte: