Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XXXV. Absque religiosorum uirorum consilio canonici maioris ecclesiae episcopum non eligant.

Obeuntibus sane episcopis, quoniam ultra tres menses
uacare ecclesiam sanctorum Patrum prohibent sanctiones,
sub anathemate interdicimus, ne canonici de sede episcopali
ab electione episcoporum excludant religiosos
uiros, sed eorum consilio honestam et idoneam personam in
episcopum eligant. Quod si exclusis religiosis electio
facta fuerit, quod absque eorum consensu et conniuentia
factum fuerit, irritum habeatur et uacuum.
Gratian. Nunc ergo queritur, si uota eligentium in duas se
diuiserint partes, quis eorum sit preferendus alteri? De his ita
scribit Leo Episcopus: [ad Anastasium Thessalonicensem
Episcopum, epist. LXXXII al. LXXXIV. cap. 5.]

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

247/248
Gehe zu Spalte: