Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XXXIII. Iuramentum Ottonis, quod fecit domino Papae Iohanni.

Item Constitucio Ottonis.
Tibi domino Iohanni Papae ego rex Otto promittere
et iurare facio per Patrem et Filium et Spiritum sanctum,
et per hoc lignum uiuificae crucis, et per has reliquias
Sanctorum, quod, si (permittente Deo Romam uenero,
sanctam Romanam ecclesiam et te rectorem ipsius exaltabo
secundum meum posse, et numquam uitam, aut membra,
neque ipsum honorem quem habes, mea uoluntate,
aut meo consensu, aut meo consilio, aut mea exortacione
perdes, et in Roma nullum placitum aut ordinationem
faciam de omnibus, que ad Te aut ad Romanos
pertinent, sine tuo consilio, et quicquid de terra S. Petri ad
nostram potestatem uenerit, tibi reddam. Cuicumque
regnum Italicum commisero, iurare faciam illum, ut adiutor
tui sit ad defendendam terram S. Petri secundum
suum posse.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

245/246
Gehe zu Spalte: